Stormlord - Aeneas lyrics

Published

0 102 0

Stormlord - Aeneas lyrics

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello pa**us, dum conderet urbem inferretque deos Latio; genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidue dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. tantaene animis caelestibus irae? Urbs antiqua fuit Tyrii tenuere coloni Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli, quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo. hic illius arma, hic currus fuit; [...] progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat Tyrias olim quae verteret arces; [...] sic volvere Parcas. multa quoque et bello pa**us, dum conderet urbem inferretque deos Latio; genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. [Excerpt from the preface of Virgil's Aeneid]