DOCENTE RT VC - GIULIA MAGGIORE lyrics

Published

0 58 0

DOCENTE RT VC - GIULIA MAGGIORE lyrics

Svetonio, De vita Caesarum libri VIII Liber II, LXIV-V LXIV(...)filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio a**uefaceret uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in di [ut]urnos commentarios referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset. [3] nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenauit una, nisi ut in imo lecto a**iderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut circa adequitarent. LXV [1] sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit (...)