LYRICS.AZ APPLICATION

Download from Apple Store
Download from Google Play

Die Irrlichter - Orientis partibus lyrics

Orientis partibus
adventavit asinus,
pulcher et fortissimus,
sarcinis aptissimus.
Hez, asine, hez!

Saltu vincit hinnulos
damas et capreolos
super dromedarios
velox madianeos

Hic in collibus Sychen
iam nutritus sub Ruben
transiit per Jordanem
saliit in Bethlehem
[Lyrics from: https:/lyrics.az/die-irrlichter/angelus-ad-virginem/orientis-partibus.html]

Dum trahit vehicula
multa cum sarcinula
illius mandibula
dura terit pabula

Cum aristis, hordeum
comedit et carduum
triticum ex palea
segregat in area

Amen dicas, asine
Iam satur ex gramine
amen, amen itera
aspernare vetera

Correct these Lyrics