Catullus - XCVII. ad Aemilium lyrics

Published

0 306 0

Catullus - XCVII. ad Aemilium lyrics

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud, verum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino? quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?