Catullus - LXXXIII. ad Lesbiam lyrics

Published

0 246 0

Catullus - LXXXIII. ad Lesbiam lyrics

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est. hoc est, uritur et loquitur.