Catullus - CXV. ad Mentulam lyrics

Published

0 230 0

Catullus - CXV. ad Mentulam lyrics

Mentula habet instar triginta iugera prati, quadraginta arui: cetera sunt maria. cur non divitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu tot bona possideat, prata arva ingentes silvas saltusque paludesque usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, non h*mo, sed vero mentula magna minax.