Catullus - CX. ad Aufilenam lyrics

Published

0 309 0

Catullus - CX. ad Aufilenam lyrics

Aufilena, bonae semper laudantur amicae: accipiunt pretium, quae facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, quod nec das et fers saepe, facis facinus. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, Aufillena, fuit: sed data corripere fraudando officiis, plus quam meretricis avarae quae sese toto corpore prostituit.