Book 6 Selections inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido 450 errabat silva in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas dulcique adfatus amore est: 455 'infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, inuitus, regina, tuo de litore cessi. 460 sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quivi hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. 465 quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.' talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. illa solo fixos oculos aversa tenebat nec magis incepto vultum sermone movetur 470 quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. tandem corripuit sese atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. nec minus Aeneas casu percussus iniquo 475 prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem. excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.' Book 10 Selections quem sic Pallas petit ante precatus: 420 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. 425 At non caede viri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri. 430 agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis; extremi addensent acies nec turba moveri tela man*sque sinit. hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas, egregii forma, sed quis Fortuna negarat 435 in patriam reditus. ipsos concurrere pa**us haud tamen inter se magni regnator Olympi; mox illos sua fata manent maiore sub hoste. Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. 440 ut vidit socios: 'tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba 445 miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina voluit obitque truci procul omnia visu, talibus et dictis it contra dicta tyranni: 'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. 450 tolle minas.' fatus medium procedit in aequor; frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, 455 advolat, haud alia est Turni venientis imago. hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 'per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, 460 te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. cernat semineci sibi me rapere arma cruenta victoremque ferant morientia lumina Turni.' audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. 465 tum genitor natum dictis adfatur amicis: 'stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae; sed famam extendere factis, hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot gnati cecidere deum, quin occidit una 470 Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum fata vocant metasque dati pervenit ad aevi.' sic ait, atque oculos Rutulorum reicit arvis. At Pallas magnis emittit viribus hastam vaginaque cava fulgentem deripit ensem. 475 illa volans umeri surgunt qua tegmina summa incidit, atque viam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 480 'aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.' dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis medium transverberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens. 485 ille rapit calidum frustra de vulnere telum: una eademque via sanguis animusque sequuntur. corruit in vulnus (sonitum super arma dedere) et terram hostilem moriens petit ore cruento. quem Turnus super adsistens: 490 'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte Evandro: qualem meruit, Pallanta remitto. quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. haud illi stabunt Aeneia parvo hospitia.' et laevo pressit pede talia fatus 495 exanimem rapiens immania pondera baltei impressumque nefas: una sub nocte iugali caesa man*s iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. 500 nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum rebus sublata secundis! Turno tempus erit magno cum optaverit emptum
intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit. at socii multo gemitu lacrimisque 505 impositum scuto referunt Pallanta frequentes. o dolor atque decus magnum rediture parenti, haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos! Book 12 Selections Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: 'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. 795 quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? mortalin decuit violari vulnere divum? aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) ereptum reddi Turno et vim crescere victis? desine iam tandem precibusque inflectere nostris, 800 ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. ventum ad supremum est. terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum accendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: 805 ulterius temptare veto.' sic Iuppiter orsus; sic dea summisso contra Saturnia vultu: 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aeria solam nunc sede videres 810 digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; 815 adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita divis. et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: 820 cum iam conubiis pacem felicibus (esto) component, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. 825 sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' olli subridens hominum rerumque repertor: 'es germana Iovis Saturnique altera proles, 830 irarum tantos volvis sub pectore fluctus. verum age et inceptum frustra summitte furorem: do quod vis, et me victusque volensque remitto. sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835 subsident Teucri. morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' 840 adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit; interea excedit caelo nubemque relinquit. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: 'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? non cursu, saevis certandum est comminus armis. 890 verte omnis tete in facies et contrahe quidquid sive animis sive arte vales; opta ardua pennis astra sequi clausumque cava te condere terra.' ille caput qua**ans: 'non me tua fervida terrent dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.' 895 nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus litem ut discerneret arvis. vix illum lecti bis s** cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus; 900 ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve manu saxumve immane moventem; genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. 905 tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri 910 succidimus; non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat. tum pectore sensus vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem 915 cunctaturque metu letumque instare tremescit, nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto 920 eminus intorquet. murali concita numquam tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti dissultant crepitus. volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbis; 925 per medium stridens transit femur. incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit mons circum et vocem late nemora alta remittunt. ille humilis supplex oculos dextramque precantem 930 protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit; 'utere sorte tua. miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor) Dauni miserere senectae et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935 redde meis. vicisti et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx, ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis Aeneas volvens oculos dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo 940 coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. ille, oculis postquam saevi monimenta doloris 945 exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit 950 fervidus; ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.