At parte ex alia, qua saxa rotantia late intulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, 365 aspera aquis natura loci dimittere quando suasit equos, unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris; 'quo fugitis, socii? per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella 370 spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis est via. qua globus ille virum densissimus urget, hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 375 mortales; totidem nobis animaeque man*sque. ecce maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?' haec ait, et medius densos prorumpit in hostis. Obvius huic primum fatis adductus iniquis 380
fit Lagus. hunc, vellit magno dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, 385 dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum thalamos ausum incestare novercae. vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in arvis, 390 Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas. nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; te decisa suum, Laride, dextera quaerit 395 semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.