Numquid, Dari, observari statuisti omnibus, Qui orare vel rogare quicquam a numinibus, Ni te Deum, illum reum daremus leonibus; Hec edictum sic indictum fuit a principibus. (Et rex nesciens, quare hec dicerent, respondet:) Vere jussi me omnibus Adorari a gentibus. (Tunc illi adducentes Danielem, dicent regi:) Hunc Judaeum suum Deum Danielem vidimus Adorantem et precantem Tuis spretis legibus. (Rex volens liberare Danielem, dicet:)
Nunquam vobis concedatur, Quod vir sanctus sic perdatur. (Satrapae hec audientes ostendent ei legem, dicentes:) Lex Parthorum et Medorum jubet in annalibus Ut qui sprevit, quae decrevit Rex, detur leonibus. (Rex hec audiens velit, nolit, dicet:) Si sprevit legem, quam statueram, Det poenas ipse, quas decreveram. (Tunc satrapae rapient Danielem, et ille respiciens regem, dicit:)