Rex, in aeternum vive! (Tunc Duo flexis genibus secreto dicent regi, ut faciat accersiri Danielem, et REX jubeat eum adduci:) Audite, principes regalis curiae, Qui leges regitis totius patriae. Est quidam sapiens in Babylonia, Secreta reserans Deorum gratia. Ejus consilîum regi complacuit, Nam prius Baltha**ar scriptum aperuit. Ite velociter, ne sit dilatio; Nos uti volumus ejus consilio. Fiat, si venerit, consiliarius Regis et fuerit in regno tertius.
(Legati, invento Daniele, dicent haec ex parte eius:) Ex regali venit imperio, Serve Dei, nostra legatio. Tua Regi laudatur probitas, Te commendat mira calliditas. Per te solum cum nobis patuit Signum dextrae, quod omnes latuit Te Rex vocat ad suam curiam, Ut agnoscat tuam prudentiam. Eris, supra ut dicit Darius, Principalis consiliarius. Ergo veni, jam omnis curie Praeparatur ad tua gaudie. (Et Daniel:)