Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit, et abiectis pervigilat tunicis? quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor Nympharum abluit Ocean*s: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.